monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 9, 3
Scito ergo, inquit, et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem hebdomades VII, et hebdomades LXII erunt, et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis. Esdra narrante, didicimus quod Neemias cum esset pincerna regis Artaxerxis, XX anno regni eius, mense Nisam, impetravit ab eo restaurari muros Hierusalem, templo multo ante Cyro permittente constructo; ipsum quoque opus, ut dictum est, in angustia temporis perfecerit, adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrentur.